Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae,visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri; per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est, et resurrexit tertia die, secundum Scripturas, et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas.
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi.
Amen.
Вірую в Бога, Отця Вседержителя, Творця неба і землі. І в Ісуса Христа, Сина Його єдиного, Господа нашого, який був зачатий від Духа Святого, народився від Марії Діви; страждав при Понтії Пилаті, був розп’ятий, помер і був похований; зійшов у пекло. на третій день воскрес із мертвих, вознісся на небеса і сидить праворуч Бога-Отця Вседержителя; звідти прийде судити живих мертвих.
Вірую в Духа Святого, Святу Вселенську Церкву, спілкування святих, прощення гріхів. воскресіння плоті, життя вічне. Амінь.